monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, III <<<     >>> V

Caput IV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed videlicet homines docti atque sapientes contra vim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque convertit, acute sibi argumentari videntur adversus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de re publica libro a Cicerone commemoratum est.
2 Nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos asseveraret: "Quorum non corpora", inquit, "sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret." Haec est magna ratio sapientium, quorum "Dominus novit cogitationes, quoniam vanae sunt."
Si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam vinculo mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo vinciretur?
3 Et tamen plena est terra vegetantibus animis haec membra terrena, miro sibi modo conexa et implicita. Cur ergo eodem volente Deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste corpus attolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari?
4 An terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et vitam, et eam sentientem atque viventem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et vivat ista meliore, quam est corpus omne caeleste?
5 Sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus quo id fieri voluit, qui hoc, quod videndo iam viluit, multo mirabilius quam illud, quod ab istis non creditur, fecit. Cur enim non vehementius admiramur incorporeos animos, caelesti corpore potiores, terrenis inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamvis caelestibus, tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc videre consuevimus et hoc sumus, illud vero nondum sumus nec aliquando adhuc vidimus?
6 Nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris esse divini operis reperitur incorporalibus corporalia quodam modo attexere quam licet diversa, quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare.